- AMBULATIO
- AMBULATIOnon tantum de actu ambulandi, sed et de loco: Ulpianus ICtus. Et si forte voluptarium fuit praedium, viridaeria, vel gestationes vel deambulationes arboribus infructusis opacas atque amoenas habens. Ubi Gestationes et Dcemaulationes loca sunt, in quibus olim Romani gestabantur aut deambulabant, certô passunm numerô observatô, quem in deambulando Cieeronem adhibuisse, testartur Plut. in Cicer. Sicin Gynasiis veterib. prope Xystum et duplicem Porticum, hypaethrae ambulationes fuisle leguthr; quas Graeci περιδρομίδας, Romani Xysta dixêre, in quas per hiemem ex Xysto serenô caelô, Achlerae prodeuntes exercebantur. Fiebant antem sic, ut essent inter duas porticus silvae aut platanones, in quibus ambulationes inter arbores persiciebantur, ibique ex opere signino stationes erant. Vide Hieron. Mercurial. de Arte Gymn. l. 1. c. 6. In urbe vero, ambulationi imprimis inserviebar porticus Pompeia, item Ovilia, de quibus vide suô locô, ut et voce Peristylum: quemadmodum de Ambulationis multiplici specie ac ulu, iterum Mertcuialein de Arte Gymn. l. 5. capp. 11. et 12. ur et infra aliquid voce Inambulandi it. Pensiles Horti. Via, Xysti. Addam saltem, in Septis ambulationem ante cenam, multo in usu apud Veteres finisse, ex Thoma Dempstero Collectan. l. 6. initiô, et Casp. Barthio Animadvers. ad Stat. l. 4. Sylv. 6. ad versus initiales.Forte remittentem curas, Phoeboque levatumPectora, eum patulis tererem vagus otia septis,Iam moriente die, rapuit me cena benigniVindicis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.